Book III.
Book III.(1)
Caput I.-Basilidis Sententiam de Continentia Et Nuptus Refutat.
Ac Valentiniani quidem, qui desuper ex divinis emissionibus deduxere conjugationes, acceptum habent matrimonium: Basilidis autem sectatores, "Cum interrogassent, inquiunt, apostoli, nun sit melius uxorem non ducere, dicunt respondisse Dominum: `Non omnes capiunt verbum hoc, Bunt enim eunuchi alii a nativitate, alii vero a necessitate.'"(2) Hoc dictum autem sic interpretantur: "Quidam ex quo nati sunt, naturaliter feminam aversantur, qui quidem hoc naturali utentes temperamento, recte faciunt, si uxorem non ducant. Hi, inquiunt, eunuchi sunt ex nativitate. Qui autem sunt a necessitate, ii sunt theatrici exercitatores, qui, gloriae studio retracti, se continent. Quinetiam qui casu aliquo excisi sunt, eunuchi facti sunt per necessitatem. Qui itaque eunuchi fiunt per necessitatem, non fiunt eunuchi secundum logon, seu rationem. Qui autem regni sempiterni gratia seipsos castrarunt, id ad declinandas, inquiunt, conjugii molestias fecerunt, quod procurandae rei familiaris onus ac sollicitudinem timerent. Et illud: `Melius est nubere quam uri, '(3) dicentem Apostolum aiunt velle: Ne animam tuam in ignem injicias, noctu et interdiu resistens, et timens ne a continentia excidas. Nam cum in resistendo occupata fuerit anima, a spe est divisa "-Patienter igitur sustine," inquit his verbis Isidoms in Moralibus, "contentiosam mulierem, ne a Dei gratia avellaris; et cum ignem in semine excreveris, cum bona ores conscientia. Quando autem, inquit, tua gratiarum actio delapsa fuerit in petitionem, et deinceps' steteris, ut tamen labi ac timbare non desinas, duc uxorem. Sin est aliquis juvenis, vel pauper, vel infirmus, et non ei libel logo, seu rationi, convenienter uxorem ducere, is a fratre ne discedat; dicat: Ingressus sum in sancta, nihil possum pati. Quod si eum suspicio aliqua subeat, dicat: Frater, impone mihi manure, ne peccem; et confestim turn in mente, turn in corpore opem experietur. Velit modo quod bonum est perficere, et assequetur. Nonnunquam autem ore tenus dicimus: Nolumus peccare; animus autem noster propendet in pectatum. Qui est ejusmodi, propier meturn, quod vult, non facit, ne ei constituatur supplicium. At hominum generi quae dam necessaria sunt ac naturalia duntaxat. Quod indumentis egeat, necessarium simul est et naturale: est autem venerea voluptas naturalis, sed non necessaria." Has voces adduxi ad reprehendendos Basilidianos, qui non recte vivunt, ut qui vel peccandi potestatem habeant propier perfectionera, vel omnino quidera natura salvi futuri sint, etsi nunc peccent, quod naturae dignitate sunt electi. Neque veto primi dogmaturn architecti eorumdem perpetrandorum potestatem illis faciunt. Ne ergo Christi nomen suspicientes, et iis, qui sunt in gentibus intemperantissimi, incontinentius viventes, nomini maledictum inurant. "Qui enim sunt ejusmodi, pseudapostoli, operarii dolosi," usque ad illud: "Quorum finis erit secundum opera eorum."(4) Est ergo continentia, corporis despicientia secundum confessionem in Deum; non solum enim in rebus venereis, sed etiam in aliis, quae anima perperam concupiscit, non contenta necessariis, versatur continentia. Est autem et in lingua, et in acquirendo, et in utendo, et in concupiscendo continentia. Non docet autem ea solummodo esse temperantes, siquidem praebet nobis temperantiam, ut quae sit divina potestas et gratia. Dicendum est ergo, quidnam nostris videatur de" eo, quod est propositum. Nos quidem castitatem, et eos, quibus hoc a Deo datum est, beatos decimus: monogamiam autem, et quae consistit in uno solum matrimonio, honestatem admira tour; dicerites tamen oportere aliorum misereri, et "alterum alterius onera portare,"(5) ne "quis, cure" recte "stare videatur,"(6) ipse quoque "cadat." De secundis autum nuptiis: "Si uraris," inquit Apostolus, "jungere matrimonio."(7)
Caput II.-Carpocratis Et Epiphanis Sententiam de Feminarum Communitate Refutat.
Qui autem a Carpocrate descendunt et Epiphane, censent oportere uxores esse communes; a quibus contra nomen Christi maximum emanavit probruin. Hic autem Epiphanes, cujus etiam scripta feruntur, filius erat Carpocratis, et matris Alexandriae nomine, ex patre quidera Alexandrinus, ex matre vero Cephalleneus. Vixit autem solum septemdecim annos, et Same, quae est urbs Cephalleniae, ut deus est honore affectus. Quo in loco templum ex ingentibus lapidibus, altaria, delubra, museum, aedificatum est et consecratum; et cure est nova luna, convenientes Cephallenei, diem natalem, quo in deos relatus est Epiphanes, sacrificant, libantque, et convivantur, et hymnos canunt. A patre autem didicit et orbem disciplinarum et Platonis philosophiam. Fuit autem princeps monadicae(8) cognitionis. A quo etiam profluxit haeresis eorum, qui nunc sunt, Carpocratianorum. Is ergo dicit in libro De justitia, "Justitiam Dei esse quamdam cure aequalitate communionem.Aequale quidera certe coelum undequaque extensum totam terrain cingit. Et nox ex aequo stellas omnes ostendit; et diei auctorem et lucis patrem, solem, Deus ex alto aequalem effudit omnibus, qui possunt videre (illi autem omnes communiter respiciunt), quoniam non discernit divitem vel pauperem vel populi principem, insipientes et sapientes, femmas et masculos, liberos, servos. Sed neque secus facit in brutis. Cure autem omnibus animantibus aeque ipsum communem effuderit. bonis et malis justitiam suam confirmat, cure nemo possit plus habere, neque auferre a proximo, ut ipse illius lucem habeat duplicatam. Sol facit omnibus animantibus communia exorm nutrimenta, communi justitia ex aequo data omnibus: et ad ea, quae sunt hujusmodi, similiter se habet genus boum, ut bores; et suum, at sues, et ovium, ut oves; et reliqua omnia. Justitia enim in iis apparel esse communitas. Deinde per communitatem omnia similiter secundum sua genera seminantur, et commune nutrimentum editur humi pascentibus jumentis omnibus, et omnibus ex aequo; ut quod nulla liege circumscriptum sit, sed ejus, qui donat, jubentis suppeditatione, convenienter justeque adsit omnibus. Sed neque generationi posita est lex, esset enim jamdiu abolita: ex aequo autem seminant et generant, habentia innatam a justitia communionera: ex aequo communiter omnibus oculum ad videndum, creator et pater omnium, sua justitia legera ferens, praebuit, non discernens feminam a masculor non id quod est rationis particeps, ab experte rationis, el, ut semel dicam, nullum a nullo; sed aequalitate et communitate visum similiter dividens, uno jussu omnibus est largitus. Leges autem, inquit, hominum, cum ignorationem castigare non possent, contra leges facere docuerunt: legum enim proprietas dissecuit divinae legis communionem et arrodit; non intelligens dictum Apostoli dicentis: `Per legem peccatum cognovi.'Et meum et tuum dicit subiisse per leges, ut quae non amplius communiter fruantur (sunt enim communia), neque terra, neque possessionibus, sed neque matrimonio. Fecit enim rites communiter omnibus, quae neque passerem, neque furem abnegant; et frumentum similiter, et alios fructus. Violata autem communio et aequalitas, genuit furem pecorum et fructuum. Cum ergo Deus communiter omnia fecisset homini, et feminam cure masculo communiter conjunxisset, et omnia similiter animantia conglutinasset, pronuntiavit justitiam, communionem cum aequalilate. Qui autem sic nati sunt, communionera, quaeeorum conciliat generationem, abnegaverunt. Et dicit, si unam ducens habeat, cure omnium possint esse participes, sicut reliqua recit animantia." Haec cum his verbis dixisset, subjungit rursus his verbis: "Intensam enim et vehementiorem ingeneravit masculis cupiditatem ad generum perpetuitatem, quam nec lex, nec mos, nec aliquid aliud potest abolere: est enim Dei decretum." Et quomodo amplius hic in nostra examinetur oratione, cum legem et Evangelium per haec aperte destruat? Ilia enim dicit: "Non moechaberis."(9) Hoc autem dicit: "Quicunque respicit ad concupiscentiam, jam moechatus est."(10) Illud enim: "Non concupisces,"(11) quod a lege dicitur, ostendit unum esse Deum, qui prae dicatur per legem et prophetas et Evangelium. Dicit enim: "Non concupisces uxorem proximi tui." Proximus autem non est Judaeus Judaeo: frater enim est et eumdem habet Spiritum; restat ergo, ut propinquum dicat eum qui est alterius gentis. Quomodo autem non propinquus, qui aptus est esse Spiritus particeps? Non solum enim Hebraeorum, sed etiam gentium pater est Abraham. Si autem quae est adulterata, et qui in eam fornicatus est, capite punitur:(12) clarum est utique praaeceptum, quod dicit: "Non concupisces uxorem propinqui tui," 1oqui de gentibus: ut cure quis secundum legera et ab uxore proximi eta sorore abstinuefit, aperte audiat a Domino: "Ego autem dico, non concupisces." Additio autem hujus particuae, "ego," majorem praecepti vim ostendit. Quod autem cure Deo bellum gerat Carpocrates, et Epiphanes etiam in eo, qui vulgo jactatur, libro De justilia, patet ex eo quod subjungit his verbis: "Hinc ut qui ridiculum dixerit, legislatoris hoc verbum audiendum est: `Non concupisces: 'usque ad id, quod magis ridicule dicit: `Res proximi tui.'Ipse enim, qui dedit cupiditatem, ut quae contineret generationem, jubet eam auferre, cum a nullo earn auferat animali. Illud autem: `Uxorein proximi mi, 'quo communionera cogit ad proprietatem, dixit adhuc magis ridicule." Et haec quidera dogmata constituunt egregii Carpocratiani. Hos dicunt et aliquos alios similium malorum aemulatores, ad coenas convenientes (neque enim dixerim "agapen" eorum congressionem)(13) viros simul et mulieres, postquam cibis venerem excitantibus se expleverint, lumine amoto, quod eorum fornicatoriam hanc justitiam pudore afficiebat, aversa lucema, coire quomodo velint, et cure quibus velint: meditatos autem inejusmodi "agape" communionem, interdiu jam, a quibus velint mulieribus exigere Carpocrateae (divinaeenim nefas est discere) legis obedientiam. Has leges, ut sentio, ferre opportuit Carpocratem canum et suum et hircorum libidinibus. Mihi autem videtur, Platonem quoque mate intellexisse, in Republica dicentem, oportere esse communes omnium uxores: ut qui diceret eas quidem, quae nondum nupserant, esse communes eorum, qui essent petituri, quemadmodum theatram quoque est commune spectatorum; esse autem unamquamque uniuscujusque qui praeoccupasset, et non amplius communem esse earn quae nupsisset. Xanthus autem in iis, quae scribuntur Magica: "Coeunt autem," inquit, "magi cum matribus et filiabus: et fas esse aiunt coire cure sororibus, et communes esse uxores, non vi et clam, sed utrisque consentientibus, cure velit alter ducere uxorem alterius." De his et similibus haeresibus existimo Judam prophetice dixisse in epistola: "Similiter quidera hi quoque somniantes" (non enim vigilantes ad veritatem se applicant), usque ad illud: "Et os eorum loquitur superba."(14)
Caput III.-Quatenus Plato Aliique E Veteribus Praeiverint Marcionitis Aliisque Haereticis, Qui a Nuptiis Ideo Abstinent Quia Creaturam Malam Existimant Etnasci Homines in Poenam 0pinantur.
Jam veto si et ipse Plato et Pythagorei, sicutetiam postea Marcionitae, malam existimarunt esse generationem, longe abfuit, ut communes ipse poneret uxores. Sed Marcionitae(15) quidem dicunt malam esse naturam, ex mala materia, et a justo factam opifice ac Creatore. Qua quidera ratione nolentes implere mundum, qui factus est a Creatore, volunt abstinere a nuptiis, resistentes suo Creatori, et contendentes ad bonum, qui vocavit: sed non ad eum, qui, ut dicunt, Deus est diversis moribus praeditus. Unde cum nihil hic velint relinquere proprium, non sunt ex destinato animi proposito continentes, sed propter odium conceptum adversum eum, qui creavit, nolentes iis uti, quae ab ipso sunt creata. Sed hi quidem, qui propter impium, quod cum Deo gerunt, bellum, emoti sunt ab iis cogitationibus, quae sunt secundum naturam, Dei longanimitatem contemnentes et benignitatem, etsi nolunt uxorem ducere, cibis tamen utuntur creatis, et aerem respirant Creatoris, ut quiet ejus sint opera, et in iis, quae sunt ejus, permaneant, et inauditam ac novam quamdam, ut aiunt, annuntiatam audiunt cognitionem, etiamsi hoc quoque nomine mundi Domino deberent agere gratias, quod hic acceperint Evangelium. Sed adversus eos quidera, cure de principiis tractabimus, accuratissime disseremus. Philosophi autem, quorum mentionera fecimus, a quibus cure malam esse generationem irapie didicissent Marcionitae, tanquam suo dogmate gloriantur, non eam volunt esse natura malam, sed anima, quae veritatem divulgavit. Artimam enim, quam esse divinam fatentur, in hunc mundum deducunt, tanquam in locum supplicii. Oportet autem animas in corpus immissas expiari ex eorum sententia. Non convenit autem plius hoc dogma Marcionistis, sed iis, qui censent in corpora intrudi, et iis alligari, et quasi ex vase in vas aliud transfundi animas. Adversus quos fuerit aliud dicendi tempus, quando de anima tractabimus. Videtur itaque Heraclitus maledictis insequi generationem: "Quoniam autem," inquit, "nati volunt vivere, et mortes habere, vel potius quiescere; filios quoque relinquunt, ut mortes fiant." Clarum est autem cum eo conyenire Empedoclem quoque dicentem:-
flevi et luxi, insolitum cernens miser orbem.
Et amplius: -
Mortua ham ex vivis fecit, species commutans.
Et rursus: -
Hei mihi! quam infelix horninure genus atque misellum Litibus ex quantis prognati et planctibus estis?
Dicit autem Sibylla quoque: -
Mortales homines, caro qui tantum, et nihil estis;
Similiter atque poem, qui scribit: -
Haud homine infelix tellus mage quldquam aHt alma.
Quin etiam Theognis malam ostendit esse generationera, dicens hoc modo:-
Optima non nasci res est mortalibus aegris,
Nec nitidi soils luce micante frui,
Extemplo aut natum portas invadere Ditis.
His autem consequenria scribit quoque Euripides, poem tragicus: -
Nam nos decebat convenire publice, et
Deftere natum, quod tot ingreditur mala:
Ast mortuum, cuique jam quies data est,
Efferre laetis gratulationibus.
Et rursus similia sic dicit:-
Quis novit, an vivere quidera siet mori,
Siet mori autem vivere?
Idem quod hi, videtur Herodotus quoque inducere dicentem Solonera: "O Croese, quivis homo nihil est aliud quam calamitas." Jam veto ejus de Cleobide et Bitone fabula plane nihil aliud vult, quam vituperare generationera, laudare autern morterm.
Et qualis folii, est heminum generatia talis, ait Homerus. Plato autem in Cratylo, Orpheo tribuit eum sermonem, quo anima puniri in corpore dicitur: "Nempe corpus hoc animaeshma," monumentum, "quidam esse tradunt: quasi ipsa praesenti in tempore sit sepulta; atque etiam quia anima per corpus shmainei, "significat, "quae cunclue significare potest: iedo shma jure vocari. Videatur mihi praeterea Orpheus nomen hoc ob id potissimum imposuisse, quod anima in corpore hoc delictorum luat poenas." Operaepretium est autem meminisse etiam eorum, quaedicit Philolaus. Sic enim dicit hic Pythagoreus: "Testantur autem veteres quoque theologi et rates, ad luenda supplicia animam conjunctam esse corpori, et in eo tanquam in monumento esse sepultam." Quin etiam Pindarus de iis, quaesunt in Eleusine, mysterus 1oquens, infert: "Beatus, qui cum ilia sub terra videtit communia, novit quidem vitae finem, novit autem datum Jovis imperium." Et Plato similiter in Paedonene non veretur hoc modo scribere: "Porto autem hi, qui nobis haec constituerunt mysteria, non aliquid aliud," usque ad: "Et cure diis habitatlone." Quid veto, cum dieit: "Quandiu corpus habuefimus, et anima nostra cum ejusmodi malo admista fuerit, illud, quod desideramus, nunquam satis assequemur? "annon significat generationem esse causam maximorum malorum? Jam vero in Phaedone quoque testatur: "Evenit enim, ut qui recte philosophantur, non animadvertantur ab aliis in nullam rem aliam suum studium conferre, quam ut emoriantur, et sint mortui." Et runus: "Ergo hic quoque philosophi anima corpus maxime vilipendit, et ab eo fugit, ipsa autem secum seorsim esse quaerit." Nunquid autem consentit cum divino Apostolo, qui dicit: "Infelix ego homo, quis me liberabit a corpore mortis hujus? "(16) nisi forte eorum consensionem, qui trahuntur in vitium, "corpus morris" dicit tropice. Atque coitum quoque, qui est principium generationis, vel ante Marcionem vietur Plato aversari in primo De republica: ubi cum laudasset senectutem, subjungit: "Velim scias, quod quo magis me deficiunt alise," nempe corporis, "voluptates, eo magis confabulandi cupiditas, et voluptas, quam ex ea re capio, augetur."rei veneree injecta esset menrio: "Bona verba quaeso," inquit: "ego vero lubenter isthinc, tanquam ad insano aliquo et agresti domino, effugi? ' Rursus in Phaedone, vituperans generationem, dicit: "Quae ergo de his in arcanis dicitur, haec est oratio, quod nos homines sumus in custodia allqua." Et rursus: "Qui autem pie praecae teris vixisse inveniuntur, hi sunt, qui ex his terrenis 1ocis, tanquam e carcere, soluti atque liberati, ad puram in altioribus locis habitationem transcendunt." Sed tamen quamvis ita se habeat, recte a Deo mundum administrari existimat; unde dicit: "Non oportet autem seipsum solvere, nec effugere." Et ut paucis dicam, non dedit Marcioni occasionem, ut malam existimaret materiam, cum ipse pie de mundo haec dixerit: "Ab eoenim, qui ipsum construxit, habet omnia bona: a priori autem deformirate incommoda et injusta omnia, quae intra coelum nascuntur, mundus ipse sustinet, et animantibus inserit." Adhuc autem subjungit manifestius: "Cujus quidem defectus est coporea temperatura, priscae naturge comes; ham quiddam valde deforme erat, et ordinis expert, priusquampraesenti ornatu decoraretur." Nihilominus autem in Legibus quoque deflet humanum genus, sic dicens: "Dii autem hominum genus laboribus naturae pressum miserati, remissiones ipsis statuerunt laborum, solemnium videlicit festorum vicissitudines." Et in Epinomide persequitur etiam causas, cur sint horninure miserti, et sic dicit: "Ab initio ipsum esse genitum, est grave cuilibet animanti: primum quidem, quod eorum constitutionis sint participes, quae in utero gestantur; deinde ipsum nasci, et praeterea nutriri et erudiri, per irmumerabiles labores universa fiunt, ut omnes dicimus." Quid vero? annon Heraclitus generationera quoque dicit esse mortem? Pythagoras autem similiter atque Socrates in Gorgia, cum dicit: "Mors est, quae unque experrecti videmus: quae cunque autem dormientes, somnus." Sed de his quidem satis. Quando autem tractabimus de principiis, tune et has repugnantias, quas et innuunt philosophi, et suis dogmatibus decernunt Marcionistae, considerabimus. Caeterum satis dilucide ostensas esse existimo, externorum alienorumque dogmaturn occasiones Marcionem ingrate et indocte accepisse a Platone. Nobis autem procedar sermo de continentia. Dicebamus autem" Graecos adversus liberorum generationem multa dixisse, incommoda, quae comitari eam solent, respicientes: quae cum impie excepissent Marcionitae, impie fuisse ingratos in Creatorem. Dicit enim tragoedia:-
Non nascier praestat homines, quam nastier.
Dein filios acerbis cum coloribus
Enitor, ast enixa, si stolidi scient,
Afflictor, intuendo quod servo malos,
Bonosque perdo. Si bonos servo, tamen
Mihi miscellum cor timore liquitur.
Quid hic boni ergo est? unicam annon sufficit
Effundere animam, nisi crucieris amplius?
Et adhuc similiter:-
Vetus stat mihi persuasio,
Plantare filios nunquam hominem oportuit,
Dum cernit ad quot gignimus natos mala.
In his autem, quae deinceps sequuntur, malorum quoque causam evidenter reducit ad principia, sic dicens:-